at cum non tantum totus globus sit aequalis toti semicylindro, et totum strictum toti segmento cylindri, ubi vertices ellipsis sectricis tangunt bases: sed etiam partes globi et stricti aequales, secundum aliquotam circumferentiae partem quibus sunt proportionales, sint aequales partibus segmentorum semicylindri et cylindri dictorum, secundum eandem quotam altitudinis, vi ejusdem explicationis corporum rotundorum in rectum; sequitur ut et segmenta ista segmentorum, quorum uniua basis est ciculus, alterius semicirculus, sint altitudinibus suis proportionalia, et sic inter se in omnia altitudine retineant proportionem eandem quae est totorum, scilicet 7 ad 33.