Ego vero et perfeci potissimam eorum partem ut, quod demonstrationes attinet, parum, quod usum, nihil ad perfectionem supersit; et tractatem in ipsum libellum hic inserui suo loco cumque partibus ceteris ita connexui, ut non appendix cauda, sed caput aut cor speculationis totius, ut est quidem, videri possit: quod et Te, Jorgere, et multo maxime Te Illustrissime Domine de Lichtenstein, ubi tempus ad isthaec cognoscenda vacaverit, ipsos censituros existimo.