Fateor me, frater dilectissime Dardane, illustrior mihi in caritate Christi, quam in huius saeculi dignitate, litteris tuis tardius respondisse quam debui. Cuius rei causas nollem quaereres, ne molestius me feras diutius excusantem, quam pertulisti tardius rescribentem; cum ego te malim offensioni meae facile ignoscere, quam de mea defensione iudicare: quaecumque illae causae fuerint, crede nullum tui apud me esse potuisse contemptum. Imo enim vero citissime rescripsissem, si te contempsissem. Nec modo quia tandem aliquando rescripsi, ideo saltem tandem aliquando dignum aliquid te lectore molitus sum, et quod merito possim tuo nomine praenotare; sed rescribere utcumque iam malui, quam pati et hanc aestatem me huius officii debitore transire. Nec tua me dignitas terruit fecitque cunctantem, cum sit humanitas tua gratior quam illa suspectior. Sed unde te magis amo, hinc difficilius unde sufficiam tantae aviditati religiosi tui amoris invenio.