Idem Aug. Iohanni pp. per Orientem.
Novimus pridem ponentes legem de electione mandatorum et fideiussorum et sponsorum multas habentem et in commune utiles nostris subiectis legislationes. In praesenti vero et aliud nobis visum est egere quadam explanatione et incremento non exgenere neque usui imperfecto et inutili consistente.
CAPUT I.
Si quis enim alterna fideiussione obligatos sumat aliquos, si quidem non adiecerit oportere et unum horum in solidum teneri, omnes ex aequo conventionem sustinere. Si vero aliquid etiam tale adiciatur, servari quidem pactum, non tamen mox ab initio unumquemque in solidum exigi, sed interim secundum partem qua unusquisque obligatos est, cedere autem eum et contra reliquos, sive et idonei sunt et in eo loco. Et si hoc ita se habere videatur, si quidem idonei sunt et praesentes inveniantur, illos periclitari complere [in] singulos in propria parte quod sub alterna promissione creditum est, aut ex quo omnino obligati sunt, et non commune debitum proprium cuiuspiam fieri onus. Si vero minus idonee se habere reliqui videantur, sive omnes seu quidam, sive in partem seu in solidum, sive absentes forte, in illud teneri quod accipere ab aliis non potuit. Sic enim et illis servabitur pactionis modus, et nullum sustinebit damnum actor, licet aliquid inter se illi pepigerint ignorante isto qui habet eos obligatos, et unusquisque tenebitur quod ab initio scripsit, artibus aut dolis aut transactionibus praevaricari quae constituta sunt non sinendus.