84. Fabula iv de dracone i et villano. 2
Frequenter reddunt homines mala pro bonis, et iuvantibus se nocent, unde audi fabulam. Draco morabatur in flumine, et cum crevisset flumen secutus est aquam per descensum, quousque fluvius minuens diinitterct ilium in arena sicca. Ibique iacebat non valons pergere sine aqua, dum autem transiret quidem homo agricola dixit ad eum: O draco quod iaces? Et draco ait: Fluvium crescentem sum secutus per descensum, qui minuens dimisit me hie in arido loco, et nequeo ire absque aqua, sed si me ligaveris et super tuum asinum imposueris, ac me ad domum meam reduxeris, aurum et argentum ac omnia bona a me accipies. Tunc villanus cupiditate ductus ligavit draconem et posuit cum super asinum suum et revocavit ad suum cubile. Et cum de[l51a]posuisset eum de asino et solvisset de vinculis, querebat quod promiserat, id est aurum et argentum. Tunc draco: Ligasti, inquit, me et ideo exigis a me aurum et argentum. Et villanus ait:
*
1 dracone] dracano. 2 Extrav. 4. Schlange lösen, Kirchhof 5, 121. Rogasti tu me. Draco: Comedam te ergo, quia famem babeo. Et villanus respondit: Vis tu ergo mala pro bonis reddere? Vulpis autem cum esset secus locum et audivit illos litigantes, ait ad illos: Quid litigatis adinvicem. Tunc prior draco: Iste, inquit, villanus ligavit me fortiter ac posuit super asinum et duxit usque hue. Et post homo dixit: Audi, domina mea vulpis, fluvium crescentem sequens hie draco remansit in sicco. Cunque transirem rogavit me, ut ligarem et imponerem super asinum et ducerem eum usque ad domum suam, promittens aurum et argentum et cuneta bona, et modo vult me manducare. Et vulpes ait: Stulte eglsti, quia ligasti eum. Modo ergo ostende mihi, quomodo ligasti eum, et postea vos iudicabo. Tunc villanus cepit ligare draconem, vulpis autem dicebat draconi: Ligavit te ita fortiter villanus? At ille: Non solum tantum, sed etiam centies tantum. Et vulpis villano: Stringe eum. Tunc villanus ait: Cum essem fortissimus, cepit eum stringere secundum omnes vires suas. Tunc vulpis draconi: Ita te ne ligavit? Et draco ait: Ita, domina mea. Et vulpis villicano ait: Noda ergo vincula ipsa fortiter, quia qui fortiter ligat, fortiter disligat. Et vade et impone eum super asinum et revoca eum ibi, unde assumpsisti. Et ibi dimitte eum ligatum, ita ut est. Et postea te non manducabit. Et ita egit villanus, ut iudicavit vulpis. Taliter homines, cum pro bonis mala retribuunt, frequenter retributionem recipiunt iuste.