Ego Anselmus Portonarius hoc manumissionis instrumento amore Dei et in remedio anime do meram integram libertatem romane urbis Magnane ancille mee, ipsamque et omne suum peculium et acquisitum ab omni vinculo servitutis absolvens omnifariam facultatem ei tribuo donandi accipiendi testamentum et omnes civiles contractus et negotia faciendi sicut nobilis civis iam in ipsa potestate constituta hanc etiam libertatem ei et eius heredi per me et heredum meum nunquam magis impedire, et ab omni homine legitime defendere promitto; alioquin penama librarum X puri auri tibi Oberto de Calsa stipulanti nomine ipsius Magnane promitto, et insuper omnia mea pignori obligo, hoc tenore, quod, pena comisa, libertas ista sit firma in perpetuum.