Marcus non ridet, sed murmurat: "Elephantus! Simia!
Ubi sunt Syrus et Barbatus? Cur tuba non sonat?"
Tum amica: "Fortasse adversarii hodie non pugnant."
Etiam populus murmurat, quod Syrus et Barbatus nondum adsunt;
subito autem tubae sonant, populus tacet,
adversarii intrant, stant, salutant.
Nunc populus gaudet et clamat, et Marcus vocat:
"Me neque elephanti neque simiae,
sed ludi et gladii et tubae delectant."
Amici et amicae rident.