Homo nequam, si quando prodest, id non efficit nisi coactus.
De hoc audi fabulam.
Homo quidam deum ligneum domi habens eum oravit, ut boni quippiam sibi tribueret, sed quanto magis orabat, eo res domi angustior erat.
Demum ille concitus ira deum cruribus capit et caput parieti percutit illi. Exciso igitur capite multum auri exiliit, quod homo colligens ait: Perversus nimium es atque perfidus, qui dum in honore te habui, nihil equidem profuisti, percussus vero ac verberatus boni plurimum contulisti! Fabula significat, quod homo nequam si quando prodest, id efficit vi coactus.