Quanti diligentiam aestimas?
Sancti igitur,inquit Stephanus,exempla nobis virtutum et pagani vitiorum monstrant. Sancti nos vitam bonam,pagani malam,docent. Carmina quidem Romana superstitionibus fabulisque deorum sunt plena;sed nonne poetae deos esse falsos putaverunt? Lucretius certe in illos non credidit et originem superstitionum sic explicat:“Formido mortules continet omnes”. Nunc poetarum opera magni aestimamus et in monasterii bibliotheca servamus:fabulas enim sicut allegorias tolerabimus nec deamnabimus . Nos fortunatos!Nunc multos carminum libros in bibliotheca habemus.Nunc ergo ad legendum ...hoc opus,hic labor est.
cur tibi soli mortui poetae sunt grati,o Pater Stephane? inquit Augustinus. Poeta Martialis olim dicebat:“Net laudas nisi mortuos poetas.”
Hodie ,o pueri,opus non Martialis sed Vergilii recitabimus :“Aurora interea miseris mortalibus almam extulerat lucem referens opera atque labores...” Quis est ille?
Ignoscas,Pater Stephane.
“Paule?Nunc ades?O male discipule!Cur lascive in silvis vacas ubi in bibliotheca adesse debes?Dolebis certe,o puer,et te castigabo.
Magister,erat puella in silva.
Ita vero.
Saucia erat.
Saucia,puto,amore.
Ex equo cecidit,Magister.
Cecidit scilicet,puer. Unde?De caelo?Equus-ne in caelo volitabat?Ut poma de arboribus sic virgines de caelo cadunt?Alii discipuli rident.
Magister,vera tibi dico.
Vera?O tempora o mores!Putas-ne studia esse nugas?Quanti diligentiam aestimas?
Magni,Pater Stephane,magni.
O Paule,magister non saevus sum,sed diligentiam te docebo. Vides-ne hunc librum?
Video,Magister.
Hodie liber est exscribendus;etiam in noctem,si necesse est,laborabis.
Hodie?