Jam inter ea, quae Liturgiam sacram maxime spectant ac veluti pervadunt splendoremque illi addunt atque efficacitatem, cantus sacer in primis adnumerandus est. Communi quippe expe- rimento novimus, ilium et divino cultui amplitudinem quamdam tribuere, animosque miris modis ad caelestia pertrahere. Quam- obrem Ecclesia ejusdem cantus usum nullo tempore commendare destitit, assiduaque diligentia prosecuta est, ne a primaeva dignitate deficeret.
Quern ut quidem finem assequatur, necesse est cantum in Liturgia adhibendum iis instrui dotibus quibus unice sacer est et animorum utilitati accommodatus. Oportet nimirum religiosa gravitate in primis pollere; turn vero aptum esse christiani animi sensa suaviter ac pro veritate referre; catholicum praeterea esse, ut scilicet quarumcumque gentium, regionum, aetatum neces- sitati respondeat; demum simplicitatem cum artis perfectione conjungere.
Ad rite cantandi rationem multum praestat ille notulas cantus figurandi ac praecipue conjungendi modus, qui a majoribus institutus et per totum medium aevum constanter et ubique servatus, hodiernis adhuc editoribus veluti norma commendatur.
Sequenti autem schemate oculis subjiciuntur notularum seu, ut aiunt, neumarum praecipuae figurae, simul cum earum nominibus :