Sit enim objectum AB draconis per aerem volantis, in quo centrum specierum puncta sint assignata:
extra illud autem in toto medio diaphano multorum millionum puncta, ex quibus in figura solum quatuor C D E F exempli causa determinata funt, ad que sicut ex singulis centesimis inter A & B recta duci potest,ita etiam specierum radii procedent, in omnia videlicet medii diaphani puncta, etsi infinita sint assignabilia. In medio autem quales radiorum uniones sequantur, si ex tot punctis ab objecto AB radii procedant, ex adjunctafigura fufficienter colligi potest.