Secundo quia, cum Socrates sit quoddam individuum in natura cujius essentia est una composita ex materia et forma, si intellectus non sit forma ejius sequitur quod sit praeter essentiam ejius, et sic intellectus comparabitur ad totum Socratem sicut motor ad motum.