“Sancti igitur,”inquit Stephanus,“exempla nobis virtutum et pagani vitiorum mobstrant.Sancti nos vitam bonam ,pagani malam,docent. Carmina quidem Romana superstitionibus fabulisque deorum sunt plena;
sed nonne poetae deos esse falsos putaverunt?Lucretius certe in illos non credidit et originem superstitionum sic explicat:“Formido mortales continet omnes”. Nunc poetarum opera magni aestimamus et in monasterii bibliotheca servamus:fabulas enim sicut allegorias tolerabimus nec damnabimus. Nos fortunatos! Nunc multos carminum libros in bibliotheca habemus。Nunc ergo adlegendum …hoc opus ,hic labor est。