Quod iubet Aaron inaures demi ab auribus uxorum atque filiarum, unde illis faceret deos, non absurde intellegitur difficilia praecipere uoluisse, ut hoc modo eos ab illa intentione reuocaret; factum tamen illud ipsum difficile, ut esset aurum ad faciendum idolum, propter eos notandum putaui, qui contristantur, si quid tale propter uitam aeternam diuinitus fieri uel aequo animo talerari iubeatur.