82. Fabula ii de verre, agnis et lupo. 1
Multi sunt homines, qui non contenti privatis honoribus cupiunt imperare maioribns et comparibus. Unde audi fabulam. Verris parvus morabatur inter magnum gregem porcorum, qui inflatus superbia cur non esset princeps indignans vertebat se in gyro cum strepitu et-vocis grinnitu fulminando et dentes limando estimans alios terrere. Cunque nullus paveret, iratus ait: Quid mihi hie prodest stare! Hic mihi precipienti nullus obedit, me irascentem nullus fugit, minantem nemo pavescit. Iam ergo hic non stabo amplius. Et surgens cepit abire, dum autem iret venit inter gregem agnorum, stansque in medio in gyro se vertebat cum strepitu et vocis grinnitu fulminando scilicet ac spumando et liniando dentes. Tunc agniculi videntes hoc tiinore perterriti [148b] fugierunt omnes hac atque iliac. Ac verris stans cum timore dixit: Hic decet me stare, quia2 hic est congruus honor, dignus timor, hie me irascentem omnes fugiunt, minantem cuncti pavescunt, hie amor et veneror ab omnibus. Cunque talia per dies plurimos ageret, die quadam lupus patiens famem venit ad agniculos volens comedere ex eis. Uli autem videntes eum a longe fugierunt omnes per rupes. Verris autem estimans se defendi ab agniculis, non est dignatus fugere. Lupus autem capiens eum portabat eum in silvam ut comederet ilium. Et
1 Extrav. 2. Eber, schafo und wolf, Camerar. 200. 2 quia] que.
dum iret casu devenit inter gregem porcomm unde verris exierat. At verris cognoscens eos, exclamavit voce magna. At illi agnoscentes eum insurrexerunt unanimiter in lupum et perenssum ac vulneratum usque ad necem fratrem suum eruerunt. Tunc stans verris in medio plenus dolore ac verecundia dixit: Dicitur in proverbiis: in adversis et prosperis semper cum tuis te tenere debes. Ego enim a meis nisi recessissem, hec mala non sustinuissem. Taliter multi homines, dum ultra suum modum imperare superbe cupiunt, frequenter in malum incidunt.