Quis enim unquam, qui paulum modo bonorum consuetudinem nosset, literas ad se ab amico missas, offensione aliqua interposita, in medium protuilit, palamque recitavit? Quid est aliud, tollere e vita vitae societatem, quam tokkere amicorum colloquia absentium? uam multa joca solent esse in epistolis, quae, prolati si sint, inepta videantur! Quam multa seria, neque tamen ullo modo divulganda)