Variae autem funt rationes, quibus praeparatus humor vitreus intimam cellulofam fabricam prodat, fiue humorem vitreum in aqua acidula macerando, fiue coquendo, fiue, illum glacie concretum, examinando. Vti enim in acido liquore feptula cellulofa ex fumma pelluciditate opaca & exalbida redduntur, & in aqua fluitantia in confpectum veniunt; ita, cum gelidae humoris vitrei lamellae aliae ab aliis lenta diuellantur manu, vbique apparent tenuiflimae membranularum portiones, fortiores, quam facile putares, quae fpecillo attolli, & а lamella conglaciata remoueri poffunt. Praeterea ex eodem experimento elici poteft, cellulofam illam laminulis potius latiufculis, quam fibrillis linearibus compofitam effe. Inprimis autem, experimentis Cl. DESMOVRS excitatus, indagare ftudui, quanam fint figura areolae, quas laminulae certa directione pofitae intercipiunt.