At vero haec sola facultatem praebet arguendi in omni problemate, omneque genus sophismatum dissolvere docet et demonstrationis medium invenire; mentem quoque a vinculis, quibus heu detinetur, absolvit atque libertati restituit. Quemadmodum enim vincula corporis membra ligant, necnon et officia ad quae instituta sunt prohibent, sic falsa argumenta et sophistica, ut docet Aristoteles, mentem nectunt. Similiter haec ars errorum caliginem detegit, actus dirigit humanae rationis instar lucis. Quinimmo et luci comparata invenitur prior. Sicut enim exclusa hac luce corporea actus humani aut nulli essent aut errabundi et saepe in praeiudicium operanti, sic absque huius facultatis peritia actus rationis.