Sacrificium laudis, hostia labiorum confitentium Dominum, psalmodia et hymnodia, quibus horae, dies, anni tempora religionis sacrantur pietate, Eucharistico Sacrificio quasi medio sole rutilante et cuncta ad se trahente, a vestris Familiis Deo devotis magno semper in honore haberi consueverat. Recto enim consilio tam sancto operi nihil anteferendum esse aestimabatur. Quanta gloria inde omnium Creatori obvenerit, quantae utilitates in Ecclesiam sint profectae, facile intellegitur. Hac certa et assidua precandi ratione per saeculorum decursum docuistis cultum divinum in humana consortione maximi esse momenti