6. Sed quaeras fortasse, quemadmodum suo ipsius gladio Goliae possis abscindere caput: id enim tanto tibi jucundius, quanto molestius hosti. Dico breviter, quoniam expertis loquor, et qui facile capiant et advertant sine mora, quod in semetipsis crebro sentiunt actitari. Quoties te, provocante vanitate, ad recordationem comminationis divinae, seu promissionis, aut caeterorum, quae supra diximus, confundi coeperis et erubescere, 0337A devictus est quidem Golias, sed forsitan adhuc vivit. Accede itaque propius, ne forte resurgat; et stans super eum mucrone proprio caput ejus abscinde, de ea ipse quae te appetit vanitate perimens vanitatem. Elata siquidem 0338A cogitatione pulsatus, si ex ea ipsa materiam et occasionem sumas humilitatis, quo nimirum humilius deinceps et abjectius, tanquam de superbo homine, sentias de teipso; Goliam utique Goliae gladio peremisti.