IGNATIUS:Quid audio, quod murmur horrisonum simul
es harmonicum aure meas pepulis?
MARCELLUS:Quid video? Terra tremit. Hic lapis inhiat.
Hic tumulus evomit umbram.
IGNATIUS et MARCELLUS:O portentum, fugiamus, fugiamus!
UMBRA:Amici, viatores, nolite timere.
Sistite gradum et audite verba oris mei.
Hic terminus viæ et vitæ vestræ ac meæ.
Ille ego qui natus pridem ac notus eram sæculo
indonatus hoc late o nudus nullusque sepulchro
pulvis, finis et esca vermium. Satis vixi.
Sed parum si spectetur æternitas.
UMBRA, IGNATIUS et MARCELLUS:O æternitas quam longa;
o vita quam brevis es.
UMBRA:Musicus eram, inter bonos a bonis,
et inter ignaros ab ignaris nuncupatus.
Et cum multo major numerus esset eorum
qui me spernebant quam qui laudabant,
musica mihi parvus honos sed magnum onus fuit;
et, sicut ego nihil nascens intuli in hunc mundum,
ita moriens nihil abstuli.
IGNATIUS et MARCELLUS:Dic nobis, umbra chara,
multumne differt cælestis a terrena musica.
UMBRA:Ah socii, qui Carissimi nomen habeat in terris
Capronus, Chapronus vocatur in cælis.
UMBRA:Domine, Deus meus, quem amo, quem possideo:
sana, purifica, sanctifica aures istorum
ut possint audire sacros angelorum concentus.
Audivit Deus deprecationem meam.
Tacete, socii. Silete. Tacete.
TROIS ANGES:Profitentes unitatem,
veneremur trinitatem pari reverentia,
tres personas asserentes personali differentes
a se differentia.
Patri natus est æqualis,
nec id tollit personalis amborum distinctio;
patri compar filioque spiritalis ab utroque
procedit connexio.
Pater, verbum, sanctum flamen,
Deus unus sed hi tamen habent quædam propria.
Una virtus, unum numen,
unus splendor, unum lumen,
una tribus gloria.
UMBRA, IGNATIUS et MARCELLUS:O suave melos, o dulcis,
o anticapronica musica.
IGNATIUS et MARCELLUS:Tædet me vitæe meæ.
Ah quando, anima mea, ad cælestem patriam volabis,
ut mellito hujus ce melodiæ nectare replearis?
UMBRA:O amici, vivite læti, at non immemores lethi.
Quis enim vestrum scit ancras an hodie
an hac ipsa forsitan hora sit moriendum.
UMBRA:Pænitentiam agite, ad caproni musicam currite.
Hanc in supplicium vobis et purgatorium eligite,
et post mortem æternæ gaudia vitæ gustabitis.
UMBRA, IGNATIUS et MARCELLUS:Beatus ille qui pro delendis culpis suis
fastidiosa et discordi caproni musica
aures suas fatigabit, castigabit, capronabit;
quoniam post mortem auditui ejus
dabitur gaudium et lætitia in æternum.
Beatus ille qui pro delendis culpis suis
asininos capronini tritus patienter audiet...
UMBRA:Quia post mortem æternæ gaudia vitæ gustabit...
UMBRA, IGNATIUS et MARCELLUS:Et nectareos angelorum concentus
in fonte voluptatis potabit.