Marcus Salutem Dicit Sexto, Filio Suo
Si vales, bene est, ego valeo.
Tuae litterae erant maxime gratae mihi.
Multa in ludo discis.
Diligentiam tuam laudo.
Tenense memoria verba Phaedri, “Homo doctus in se semper divitias habet”?
Sed de me tibi narrabo.
Longe a te absum.
Castra nostra apud germanos ponuntur, qui trans Rhenum habitant.
Perocula sunt pauca quod castra altis vallis fossisque bene muninutur et Fortier defenduntur.
Proximi magno oppido sumus.
Germani nos ab oppido suo armis prohibent; sed maturum frumentum ex agris eorum rapimus.
Id frumentum in casta nostra a servis portatur.
Nec cibo nec aqua bona egemus.
Mox proelium cum germanis faciemus.
Ego eos barbaros minime timeo, sed nostril eos timent maxime quod multas fabulas de audacia eorum audiunt.
Legatus autem, antequam cum eis barbaris proelium committet, animos nostrorum confirmabit.
Tum nostril fortiter pugnabunt.
Cum barbari vincentur, in silvas fugient.
Tum sine mora oppidum occupabimus et magnam praedam capiemus.
Mox ab eo loco castra movebuntur.
Mox legatus nos in Italian reducet.
Quam laetus ero!
Desidero te, mi fili.
Vale.