COROLLARIA.
I. Materia habet de se actum entitativum.
II. Non omnino improbabile est, materiam et quantitatem esse realiter idem.
III. Essentiae rerum sunt sicut numeri.
IV. Essentiae rerum non sunt aeternae, nisi ut sunt in Deo.
V. Possibilis est penetratio dimensionum.
VI. Hominis solum una est anima, quae vegetativam et sensitivam virtualiter includat.
VII. Epistolas tyranno Phalaridi adscriptas supposititias erediderim. Nam Siculi Dores erant, hic genus dicendi Atticum. Adde quod Atticismus illo tempore durior, ut Thucydidis, sed hae sapiunt aetatem Luciani. Certe ubi combustionem Perilli dependit, declamatorem se prodit autor.
Legendum fortasse: depingit.