De quo sic poeta Ovidius : formosissimus adulescens factus cum iter per varias regiones faceret, forte quindecim vix annos natus in Cariam ad stagnum pervenit perlucidis undis amoenum. Sedes erat naiadis Salmacis, quae statim viso puero amore exarsit atque venerem eum poposcit. At Hermaphroditus talium adhuc rerum imperitus eam repulit. Nympha autem primo paulum recessit, mox tamen latens puerum concupitum procul speculata est. Qui, solus relictus, liquidis undis adlectus in stagnum progressus natare coepit. Quod simul atque adspexit Salmacis, in lacum sese ipsa praecipitavit atque imprudentem praedam ingenti vi amplexa est nec Hermaphroditus, quamquam reluctans, angustos nexus laxare potuit. Quin etiam nympha deos precata est ut numquam postea alter ab altero seiungi possent. Quo voto exaudito una forma in posterum fuerunt, nec mas nec femina sed utrumque. At secundum aliam traditionem huic metamorphosi fidem non habentem iam androgynus natus erat