Sed alius est ordo naturalis in conuersione et mutabilitate corporum qui quamuis etiam ipse ad nutum dei seruiat perseuerantia tamen consuetudinis amisit admirationem, sicuti sunt quae uel breuissimis uel certe non longis interuallis temporum caelo, terra, marique mutantur siue nascentibus siue occidentibus rebus siue alias alter atque aliter apparentibus; alia uero quamuis ex ipso ordine uenientia tamen propter longiora interualla temporum minus usitata, quae licet multi stupeant ab inquisitoribus huius saeculi comprehensa sunt et progressu generationum quo saepius repetita et a pluribus cognita eo minus mira sunt, sicuti sunt defectus luminarium et raro exsistentes quaedam species siderum et terrae motus et monstrosi partus animantium et quaeque similia, quorum nihil fit nisi dei uoluntate sed plerisque non apparet. Itaque licuit uanitati philosophorum etiam causis aliis ea tribuere uel ueris sed proximis, cum omnino uidere non possent superiorem ceteris omnibus causam, id est uoluntatem dei, uel falsis et ne ab ipsa quidem peruestigatione corporalium rerum atque motionum sed a sua suspicione et errore prolatis.