Pagina mensualis
Uranus est septimus planeta a Sole, et primus modernis temporibus inventus. Quamquam, velut quinque classici planetae, Uranus videri nudo oculo potest, inter annos 1995 et 2006, sua magnitudo apparens enim inter +5,6 et +5,9, quod eum iuste supra ocularis visibilitatis limite +6.0 definito conlocat, fluctuavit, tamen sua parva diametrus angularis (inter 3.4 et 3.7 arcosecundas, cum propomodum 16 et 20 arcosecundis Saturni et 32 et 45 arcosecundis Jovis comparandas) et lenta per caelum motio nunquam planetam ab antiquis observatoribus recognosci fecerunt.