Labienum ab illo discessisse propemodum constat. Si ita factum esset ut ille Romam veniens magistratus et senatum Romae offenderet, magno usui causae nostrae fuisset. Damnasse enim sceleris hominem amicum rei publicae causa videretur, quod nunc quoque videtur sed minus prodest;