Stephanus discipulis fessis Romae historiam adhuc narrabat. At Romanis erant multi dei deaeque. Iuppiter deus erat caeli,Diana silvarum et venationis,Mars belli et militum,Venus amoris,Neptunus aequoris,Apollo solis et carminum. Quomodo autem possumus,ut dicit unus ex sanctis ,commemorari omnia nomina deorum et dearum? Quis vero sapiens piusque in tot deos credere potest?